Fluxus conscientiae
Appearance

Fluxus conscientiae[1] in critica litterarum est modus vel ratio narrandi qua scriptor multitudinem cogitationum sensuumque depingere conatur qui animum suum percurrunt.[2] Tali rationi saepe est forma monologi interioris(de),[3] qui nexibus caret aut interpunctione inaequabili distinguitur. Iacobus Joyce[4], T. S. Eliot[5], Gulielmus Faulkner[6], Iacobus Kerouac[7], Marcellus Proust et Virginia Woolf inter scriptores qui fluxu conscientiae usi sunt numerantur.
Notio fluxūs conscientiae ex opere The Principles of Psychology,[8] quod Gulielmus James anno 1890 edidit, originem duxit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Italice: Flusso di coscienza). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ stream of consciousness (Encyclopaedia Britannica).
- ↑ interior monologue (Encyclopaedia Britannica).
- ↑ Ulysses et Finnegans Wake.
- ↑ The Love Song of J. Alfred Prufrock.
- ↑ The Sound and the Fury.
- ↑ On the Road.
- ↑ Latine: “Principia psychologiae.”
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad fluxum conscientiae spectant. |