Jump to content

Gens Rustia

E Vicipaedia
Denarius a Quinto Rustio paulo post 19 a.C.n. signatus.

Gens Rustia fuit gens plebeia Romana antiqua minoris momenti quae a primo saeculo a.C.n. memoratur et sub imperatoribus usque ad consulatum suffectum pervenit. Nomen suum imprimis in denariis et aureis et nonnullis insuper inscriptionibus reliquit e quo effectum est ne omnino in oblivionem obruta sit.

De membris huius gentis notis

[recensere | fontem recensere]
  • Nomen L RVSTI legitur in denariis qui ad annum 76 a.C.n. referri solent. Ex una parte videmus caput galeatum dei Martis cum litteris SC et valoris nota (monogramma ex XVI ductum = 16 asses), ex altera aries stans cum litteris supradictis. Litterae SC (senatusconsulto) indicare videntur emissionem extraordinariam fuisse nec L. Rustium triumvirum monetalem sed aut aedilem aut quaestorem hos nummos signasse[1].
  • Plutarchus[2] Rustium quendam nominat qui anno 53 a.C.n. comes triumviri Marci Licinii Crassi in expeditione adversus Parthos secum volumen Milesiacorum in sarcinis circumferebat, quod ei exprobrio fuit postquam a Parthis liber captus est. Utrum idem fuerit atque L. Rustius supradictus dubitare licet.
  • Quintus Rustius paulo post 19 a.C.n. aureos et denarios ex senatusconsulto signavit[3]. In denario videmus ex una parte capita adposita Fortunarum Antiatum (hoc est Fortunae Victricis et Fortunae Felicis) supra basim in duo arietum capita desinentem cum circumscriptis litteris Q RVSTIVS FORTVNAE ANTIAT; ex altera parte aram FOR RE inscriptam (pro Fortuna Redux)[4] cum litteris CAESARI AVGVSTO EX SC[5]. Quia aries in ambobus denariis invenitur signum quoddam huius gentis fuisse creditur vel fortasse potius ipsius coloniae Antiatis ubi Fortuna venerabatur. Nam Q. Rustium Antio oriundum esse contestatur inscriptio eum Marci filium et duumvirum Antii faciens[6]. In aureo videmus ex una parte capita earundem Fortunarum exadversus posita cum litteris Q RVSTIVS / FORTUNAE et ex altera dea Victoria volans et clipeum S.C. inscriptum tenens erectum super basim cum litteris CAESARI AVGVSTO.[7]
  • Primo saeculo a.C.n. exeunte Lucius Rustius L.f. L.n. Caepio fuit pontifex et quattuorvir municipii Interamnae Nahartis in Umbria[8].
  • Anno 34 Titus Rustius Nummius Gallus fuit consul suffectus cum Quinto Marcio Barea[9].
  • Rustius Caepio quidam testamento heredi imposuerat ut quotannis certam summam novis senatoribus solveret, quod legatum Domitianus imperator rescindit[10]. Ille Rustius satis dives fuisse videtur.
  • Circa 173 Titus Rustius Caepio consulatum suffectum gessit[11]
  1. ↑ E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 t.2 p.410-1.Photographema apud Numista.
  2. ↑ Vita Crassi 32.
  3. ↑ E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 t.2 p.411-2
  4. ↑ Cultum Fortunae Reducis Augustus anno 19 a.C.n. instituit.
  5. ↑ Photographema apud Numista.
  6. ↑ CIL 10, 6680
  7. ↑ Photographema apud Numista.
  8. ↑ CIL 11, 4171 et CIL 11, 4217
  9. ↑ CIL 6, 244
  10. ↑ Suetonius, Domitianus 9.
  11. ↑ CIL 6, 2222

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]