Jump to content

Gorenthin

E Vicipaedia
Wikidata Gorenthin
Res apud Vicidata repertae:
Gorenthin: insigne
Gorenthin: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°9′0″N 10°53′0″E
Numerus incolarum: 568
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 40.75 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Gorenthin: situs
Gorenthin: situs
Quoddam aedificium Gorenthine.

Gorenthin[1] (Theodisce Göhrde; Saxonice Göhr; Polabice Djöra) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg. Ad quod commune vici Bredenboke[2] (Theodisce Bredenbock), Dübbekold (Theodisce Dübbekold), Gorenthin[1] (Theodisce Göhrde), Govelin (Theodisce Govelin), Kollase (Theodisce Kollase), Metzinga[3] (Theodisce Metzingen) -caput communis-, Plumbohm (Theodisce Plumbohm), Sarenseck (Theodisce Sarenseck), Schmardavia[4] (Theodisce Schmardau), Schmessavia[4] (Theodisce Schmessau), Tollendorfium[5] (Theodisce Tollendorf) atque Wedderia[3] (Theodisce Wedderien) pertinent. Gorenthin pars communis generalis Pratorum Albis est.

Anno 2009, pugna apud Gorenthin ab histrionibus demonstrata est.

Gorenthin ab anno 1671 pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis ab 1810 ad 1813 pars Regni Westphaliae erat. Anno 1813, Francorum copiae in pugna apud Gorenthin victi sunt. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Gorenthin ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ex anno 2006 pars Pratorum Albis communis generalis est. Anno 1972 ,vici supra dicti ad Gorenthin adiuncti sunt.

  1. 1 2 Vide Zeitschrift des Historischen Vereins für Niedersachsen, ubi dicitur "(...) villam Gorenthin (...)".
  2. ↑ Urkundenbuch zur Geschichte der Herzöge von Braunschweig und Lüneburg und ihrer Lande: Vom Jahre 1370 bis zum Jahre 1373 (1858). Hannoverae.
  3. 1 2 Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  4. 1 2 Germanica toponyma cum terminatione -au seu -aw plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-avia-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Iereslavia, Iunonwladislavia, Labiavia, Landavia, Lindavia, Liptavia, Lobavia, Lochavia, Lublavia, Luccavia, Mitavia, Multavia, Namslavia, Neoboleslavia, Olavia, Oppavia, Pegavia, Pillavia, Premislavia, inter alia, apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  5. ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gorenthin spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!