Irene (sancta)
| Sancta Irene Scallabitana (Iria de Tomar) | |
|---|---|
| virgo et martyr | |
| Nata | 635 Nabantia |
| Mortua | 653 ibidem |
| Patrona | Sellium, Scalabis |
Irene Lusitana,[1] vel Irene Selliensis (Lusitane Iria de Tomar, nata Sellii anno 635; mortua anno 653), fuit martyr Christiana, quae sancta praesertim Sellii et Scalabi (quae nomine eius Irenopolis appellatur) in Lusitania colitur.[2][3] Eius dies memoriae 20 Octobris est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Irene in familia nobili nata est, patre Hermegio et matre Eugenia, apud Sellium (quod et Nabantia, prope ad Tomar hodiernum) nata est. A religiosissimis Casta et Iulia eius patris sororibus erudita, primo mores monasticos amavit; postea a Caelio abbate eius avunculo Remigio monacho doctissimo ad educandum tradita est, ubi magnos progressus faciebat et vitam virginis elegit. Semel in anno die Petri apostoli in ecclesiam magnam prope ad palatium ducis oratum se conferebat, ubi Britaldus, Castinaldi tunc Nabantiae ducis filius, eam vidit. Amore captus in morbum incidit, quem medici nullo modo curare possent; Irene e revelatione morbum Britaldi cognovit, ad eum venit et et ab amore nefando avertere conabatur. Britaldus eam rogavit, ut nulli alteri praestaret, quod sibi denegavisset. Virgo hoc promisit et manibus eius super Britaldum impositis ille convaluit. Post biennium et Remigius magister virginem impudice compellere ausus es, sed frustra, et iratus potionem herbae maleficae Irenae dedit, a quo videbatur gravida esse. His auditis Britaldus iratus militem misit, qui eam interficeret. In ripa fluminis Irene orans gladio in guttur confosso cecidit, corpusque eius in fluvio Nabane demergit. Fama erat Irenem cum amatore suo ex urbe aufugisse. Caelium autem Deus monuit, ut Irenae corpus per Nabanem et Ozecarum in Tagum delatum esset; iuxta Scalabim Tagi aqua retrorsum abiit, et in arido sepulcrum marmoreum inventum est, in quo Irenae corpus conditum erat. Multa miracula illud fecit, cum autem cives sepulchrum evellere conarentur, nullis viribus potuissent, Tagus autem aquis id rursus operuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Francisci de Mendonça Irenae virginis Lusitanae martyrium triumophale, in "Viridario sacrae et profanae eruditionis", Lugduni 1649, p. 356. Saepius Irene Virgo, Irene Virgo Scallabitana, — Ioannes Tamayo de Salazar(es), Anamnesis sive commemoratio omnium sanctorum Hispaniorum, vol. V (Lugduni: 1658), 593-600, ubi et poema Latinum Francisci de Mendonça de ea addita est; cf. op. cit. index; Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, vol. LII (apud Ioannem Meursium, 1643), 941; Officia ecclesiae Ulyssiponensis ex consuetudine antiqua (ex praelo Valentini A'Costa Deslandes, 1708), 69.
- ↑ Encyclopedia of Catholic Saints, Vol. 10 (Chilton Books, 1966), 99-100 .
- ↑ Lenda de Santa Iria.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Irenes Virginis Lusitanae Martyrium triumphale Francisci de Mendonça in Vicifonte
- Pagina Dioceseos Placentiae

