Jump to content

Petrus Aretinus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aretinus.
Wikidata Petrus Aretinus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Aretinus: imago
Petrus Aretinus: imago
Nativitas: Aprilis 1492; Arretium
Obitus: 21 Octobris 1556; Venetiae
Patria: Res publica Veneta

Memoria

Sepultura: Venetiae

Petrus Aretinus[1] (Italice Pietro Aretino, natus Arretii die 19/20 Aprilis 1492; mortuus Venetiis die 21 Octobris 1556) fuit scriptor Italicus. Philologia linguaque Latina reiectis linguam maternam Italicam fovebat. Dicitur primum omnium e scriptis suis impressis emolumenta diurnaria nancisci: addi oportet patronos nonnumquam sibi attraxisse non quia admirabant sed quia scripta eius satyrica metuebant.

Patronorum Petri Aretini secundus (Leo X papa, ad dextram partem) tertiusque (Iulius Medices, papa Clemens VII futurus, ad sinistram) anno 1518 a Raphaele Sanctio Urbinate picti

Filius fuit calceolarii, nomine Luca del Tura, uxorisque, nomine Tita vel Margherita Bonci. Pater post aliquot annos, familia relicta, exercitui se inscripsit.[2] Matris faciem Matthaeus Lappoli(it) artifex Arretinus ad Mariam virginem fingendam olim depinxit; illa nobilis Ludovici Bacci amica erat, cuius cognatus, Iulianus Bacci, ibidem in figura angeli depictus est.[3] Petrus ergo familiam Bacci bene cognovit: inter iuvenes huius familiae, Gualterius Bacci eum fratello honorandissimo, seipsum vostro fratello et buon fratello nuncupavit, atque mox Franciscus (de morte Gualterii nuntians) talibus verbis Petrum fratello mio honorando ... Pietro mio carissimo, seipsum vostro caro fratello appellavit.[4]

Petrus Aretinus domo a matre educatus est: in scholis Christianam religionem tantum imbibit, neque ab ullo praeceptore Latinam linguam neque Graecam didicit.[5] Ab anno fere 1507 Perusiae morabat, ubi tiro picturam litterasque iuxta Franciscum Bontempi discebat dum carmina iuvenilia sub titulo Opera nova Venetiis quoquomodo anno 1512 divulgari curavit: nam se canere confessus est ... sol per satisfar quel che più deggio / Francisco de Bontempi Perusino / Che per altri occhi al mondo più non veggio. Postea in epistulis Perusiam hortum fuisse scripsit ubi iuventus sua primum floruerat.[6]

Romam anno 1516 pervenisse censetur, ubi a principio in domo hominis locupletissimi Augustini Chigii laboravit: sendo quasi garzone, mi balzò appresso d'Agostino Chigi, dove sarei morto, pensando, che pur' era mercatante, se io non havessi risuscitato l'animo ne gli apparati, nelle cene, con la pompa, de le quali piu volte fece stupir' Leone inventore de la grandezza de i Papi.[7] Post duos fere annos in domum papae Leonis X intravit, de quo haec postea: non saria opra da ogniuno il giudicare chi piu gli dilettasse, ò la vertu de i dotti o le ciancie de i buffoni.[8] Leo anno 1521 mortuus erit. Petrus iam illis annis amicus Iulii Medicis fit, cuius electio ad pontificatum anno 1521 pluribus scriptis scurrilibus favere inutiliter coepit: eo tempore anonymus quis de versibus Petri Aretini talia innuit: Fa sol che lo Aretino ti sia amico / Perchè gli è mal nemico a chi l'acquiste ... Dio ne guardi ciascun dalla sua lingua[9] Hadriano IV electo, sed post duos annos mortuo, Iulius anno 1523 electus nomenque Clementis VII adsumpsit.

Se secretario del mondo nuncupavit.[10]

Apud Vasarium anno 1548 postulavit exemplar depictionis matris suae, a Matthaeo Lappoli olim pictae, in ecclesia S. Augustini Arretii eo aevo servata (sed hodie deperdita); id quod Vasarius post tres menses perfecit Petroque misit, qui amico Titiano Vecellio statim monstravit: hi ambo temptabant in effigie matris faciem filiolae Adriae recognoscere.[11] Vasarius ipse in editione altera Vitarum opus Lappoli commendavit.[3]

Opera potiora

[recensere | fontem recensere]
Opera nova del fecundissimo giovane Pietro Pictore Aretino, 1512
Stanze di M. Pietro Aretino, 1537
  1. ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. PETRUS Aretinus
  2. ↑ Famiglia; Luzio, ed. (1884) pp. 385-387
  3. 1 2 "Giulian Bacci, allora giovane, di bellissima aria ... ritraendo nella volta della Madonna la madre di M. Pietro Aretino famosissimo poeta": Vasari (1568) vol. 1 pars 2 p. 451
  4. ↑ Lettere al Aretino (1552) vol. 1 pp. 159-161, vol. 2 pp. 172-173.
  5. ↑ Lettere 1:200, 2:242 editionis Parisinae
  6. ↑ Opera nova (1512). Franciscus de Bontempi illius carminis idem fortasse fuit atque Franciscus Buoncambi cui epistulam direxit: Lettere vol. 1 f. 20rv
  7. ↑ Lettere vol. 1 f. 50r
  8. ↑ Lettere vol. 1 f. 11v
  9. ↑ Rossi, ed., Pasquinate (1891) p. 161
  10. ↑ Lettere vol. 2 p. 356 editionis nationalis
  11. ↑ Lettere vol. 5 f. 67r, 117r-118r

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Aretini Lettere, 1538 (epistularum liber primus, Venetiis divulgatus): titulus
Fontes fere coaevi
De vita et opere
  • Guillaume Apollinaire, "Essai de bibliographie Arétinesque" in L'Œeuvre du divin Arétin. II. Les Ragionamenti (Lutetiae: Bibliothèque des Curieux, 1910) pp. i-xxix
  • Christopher Cairns, Pietro Aretino and The Republic of Venice. Researches on Aretino and his circle in Venice, 1527–1556. Florentiae: Olschki, 1985; Exemplar mutuabile
  • Thomas Caldecott Chubb, Aretino: Scourge of Princes. Novi Eboraci: Reynal & Hitchcock, 1940; Exemplar mutuabile
  • James Cleugh, The divine Aretino: Pietro of Arezzo, 1492-1556: a biography. Londinii: Anthony Blond, 1965; Exemplar mutuabile
  • Marco Faini, Paola Ugolini, edd., A Companion to Pietro Aretino. Lugduni Batavorum: Brill, 2021 ISBN 9789004348059
  • Paula Findlen, "Humanismus, Politik und Pornographie im Italien der Renaissance" in Lynn Hunt, ed., Die Erfindung der Pornographie. Obszönität und die Ursprünge der Moderne (Francofurti: Fischer Taschenbuch Verlag, 1994) pp. 44–131
  • Klaus W. Hempfer, "Aretinos Bezugnahme auf die Tradition des poema cavalleresco und die Problematik des anticlassicismo" in Antike und Abendland vol. 71 (2025) pp. 91–147 (in interrete reperienda)
  • Johannes Hösle, Pietro Aretinos Werk. Berolini, 1969
  • Edward Hutton, Pietro Aretino: the scourge of princes. Londinii: Constable, 1922 Fons in hac pagina creanda adhibitus Inter fontes nostros; Textus
  • Giuliano Innamorati, "Aretino, Pietro" in Dizionario biografico degli italiani vol. 4 (Romae, 1960) pp. 89-104
  • Paul Larivaille, Pietro Aretino fra Rinascimento e Manierismo. Romae, 1980
  • Bertrand Levergeois, L'Arétin ou l'insolence du plaisir, Paris, Fayard, 1999
  • Pietro Aretino nel cinquecentenario della nascita: atti del convegno, 1992. 2 voll. Roma, Salerno Editrice, 1995
  • Angelo Romano, Periegesi aretiniane. Testi schede e note biografiche intorno a Pietro Aretino. Romae: Antenore, 1991
  • William T. Rossiter, "'I was Born in One City, but Raised in Another': Aretino's Perugian Apprenticeship" in Renaissance Studies vol. 37 (2023) pp. 166-191
  • Francesco Sberlati, L’infame: storia di Pietro Aretino. Venetiis, 2018
  • Klaus Thiele-Dohrmann, Kurtisanenfreund und Fürstenplage: Pietro Aretino und die Kunst der Enthüllung. Düsseldorf: Artemis & Winkler, 1998
  • Raymond B. Waddington, Aretino’s Satyr: sexuality, satire, and self-projection in sixteenth-century literature and art. Toronti: University of Toronto Press, 2003 ISBN 9788822265715
  • Raymond B. Waddington, Pietro Aretino: subverting the system in Renaissance Italy. Farnham, 2013
  • Loel Zwecker, Pietro Aretino, der Machiavelli der Kunstkritik. Bernae: Meyer, 2017
Specialia
  • Bernadine Barnes, "Aretino, the public, and the censorship of Michelangelo's Last Judgment" in Elizabeth C. Childs, ed., Suspended license: censorship and the visual arts (University of Washington Press, 1997), pp. 59–84
  • Anna Bisceglia, Matteo Ceriana, Paolo Procaccioli, edd., Inchiostro per colore: arte e artisti in Pietro Aretino. Romae, 2019
  • Anna Bisceglia, Matteo Ceriana, Paolo Procaccioli, edd., Pietro Aretino e l’arte del Rinascimento. Florentiae, 2019
  • Elise Boillet, "L'Aretin et les papes de son temps" in Florence Alazard, Frank La Brasca, edd., La Papauté à la Renaissance (Lutetiae: Éditions Honoré Champion, 2007) pp. 324–363
  • Élise Boillet, L’Aretin et la Bible. Genavae, 2007
  • Marco Faini, "Pietro Aretino, St. John the Baptist and the rewriting of the Psalms" in Renaissance Rewritings (2017. ISBN 978-3-11-052502-1) pp. 225–252
  • Luba Freedman, Titian's Portraits Through Aretino's Lens. Pennsylvania State University Press, 1995
  • Patricia H. Labalme, "Personality and Politics in Venice: Pietro Aretino" in David Rosand, ed., Titian: His World and His Legacy (Novi Eboraci, 1982) pp. 119–132
  • Paolo Procaccioli, "Aretino, Pietro" in Enciclopedia machiavelliana. Istituto dell'Enciclopedia Italiana, 2014
  • Paolo Procaccioli, "Due re in Parnaso: Aretino e Bembo nella Venezia del doge Gritti" in Giorgio Patrizi, ed., Sylva: studi in onore di Nino Borsellino (Romae, 2002), vol. 1 pp. 207–231
  • Francine Prose, Xavier F. Salomon, Titian's Pietro Aretino. Frick Collection, 2020. ISBN 978-1-911282-71-6
  • William T. Rossiter, "'Lingua eius loquetur mendacium': Pietro Aretino and the Margins of Reformation Diplomacy" in Huntington Library Quarterly vol. 82 (2019) pp. 519-537
  • Bette Talvacchia, Taking positions: on the erotic in Renaissance culture. Princeton, 1999
  • Raymond B. Waddington, "Pietro Aretino, religious writer" in Renaissance Studies vol. 20 (2006) pp. 277–292; JSTOR
  • Raymond B. Waddington, Titian's Aretino: a contextual study of all the portraits. Florentiae: Olschki, 2018. ISBN 9788822265715

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art