Tabulatio structoria
Appearance

Tabulatio structoria[1] est constructio levis et temporaria, quae iuxta aedificia construenda vel reficienda ad usum operariorum erigitur. Ex palis multis constat, quam ipsam tabulationem tenent; mox colligitur ad labores perficiendos et mox iis finitis dirimitur. Diu tabulatio structoria e ligno construebatur, sed nunc saepius ex elementis metallicis colligitur. Multa genera coniugationis partium talis tabulationis exsistunt; interdum etiam pendulae sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici andamio apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 66. ISBN 9789509771345 [PDF].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De tabulatione structoria in Britannica (Anglice)
- De tabulatione structoria[nexus deficit] in Encyclopaedia Russic magna (Russice)
- De tabulatione structoria in Store Norske Leksikon (Norvegice)