Jump to content

Duodecim tabulae

E Vicipaedia
(Redirectum de Lex XII Tabularum)
Leges XII tabularum suis quotquot reperiri potuerunt fragmentis restitutae et observationibus critico-antiquariis, 1744.

Duodecim tabulae,[1] in Digestis lex duodecim tabularum,[2] sunt exempla legis antiquissimae Romanorum, quae traduntur ab anno 451 ad 450 a decemviris legibus scribundis compositae esse. Nullum exemplar harum legum exstat, sed ex variis textibus plurimae leges restitui possunt. Imprimis iurisconsulti Sextus Aelius Paetus[3] et Marcus Antistius Labeo et Gaius commentaria ad XII tabulas composuere e quibus pauca fragmenta in Digestis et apud Aulum Gellium[4] servata sunt.

Historiographia

[recensere | fontem recensere]

Sic traditur apud Livium: consulatu modo pristino de legibus non divulgasse, quas solum pontifices patriciique novissent, et praeterea severissime in plebem actum esse; Terentilium(en) vero anno 462 hortatum ut publice vulgaretur, ne leges plebs ignoraret; cui patricios strenue et diutius obstetisse; sed circiter 451 primos decemviros creatos esse, ut leges perscriberent.

De origine Graeca

[recensere | fontem recensere]

Titus Livius[5] et Dionysius Halicarnassensis[6] legatos Athenas ad Solonis leges cognoscendas a senatu missos rettulerunt, antequam decemviri leges conscribendas susciperent. Haec sunt verba Titi Liviː Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere. Dionysius etiam duas legationes et Athenas et in Magnam Graeciam memorabat. Plerique eruditi moderni hanc fabulam dubitanter acceperunt[7], quia leges Solonis iam a Pisistrato abrogatae erant nec aetate Periclis medio quinto saeculo a.C.n. vigebant. Item Strabo[8] et Plinius Maior[9] magnas partes in legibus elaborandis Ephesio viro Hermodoro philosopho adsignabant. Nec validiora visa sunt eorum testimonia eruditis modernis quia Hermodorus, Heracliti amicus, sexto saeculo a.C.n. vixit[10]. Fieri quidem potuit ut nonnullae formulae in legibus Graecis frequenter occurrentes Latine conversae in Duodecim Tabulas transferrentur; item ipsum codificandi propositum fortasse a Graecis sumptum est, at ius ipsum Latinum videtur[11].

Fragmenta quae harum tabularum exstant nos certiores faciunt de comprehensione et investigatione fontium urbis Romae.

In Romana societate pater familias maximam auctoritatem in tota familia exercebat:

IV, 2. “Si filius ter a patre veniit, certe et definite a patria potestate liber est.”[12]

Talionis ius erat principium ultionis pro damno:[13]

VIII, 2. “Si membrum rupsit, ni cum eo pacit, talio esto.”[14]
  1. ↑ Cic., Tusc. 4.4 (et alibi); Varr., Lat. 5.22 (et alibi); Liv. 6.1.10 (et alibi); Quint., Inst. 3.6.84; Plin., Nat. 28.18; Tac., Ann. 3.27 (et alibi).
  2. ↑ Dig. 56.16.220.pr (multa dena exempla)
  3. ↑ Pomponius in Digestis I.2.2.38.
  4. ↑ Noctes Atticae, I.12.18 ; VI.15 ; XX.1.
  5. ↑ Ab Urbe condita III.31.8; 32.1; 33.5
  6. ↑ Antiquitates Romanae X.51.5.
  7. ↑ Ducos (1978) pp.13-24.
  8. ↑ Geographica XIV.1.25. Cf iurisconsultus Pomponius in Digestis I.2.2.4 qui et ipse fabulam dubitanter recipitː leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.
  9. ↑ Plinius, Naturalis historia XXXIV.11.21ː Hermodori Ephesii ... legum quas decemviri scribebant interpretis. Statuam in Comitio habebat.
  10. ↑ Ducos (1978) pp.25-29.
  11. ↑ Ducos (1978) pp.54-68.
  12. ↑ 1. Venumduit: vocabulum “venum dare” in nuntiis adhibetur non solum ut significet “vendere”, sed etiam ut significet “facere mercaturam” id est “permutatio cum alterniis utilitatibus pecuniariis”.
  13. ↑ Diversis locutionibus variis linguis hodie expressum—e.g. Anglice “an eye for an eye”, Italice “occhio per occhio dente per dente”, et cetera.
  14. ↑ 1. Rupsit: modus optativus vetustus, congruens cum vocabulo “ruperit”; 2. Ni: “nisi” 3. Paci: haec forma ex antiquo verbo “paco” (postea “paciscor”) oritur, cum vocabulo “paciscitur” congruens.

Editiones cum commentario

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Aetates

Exordium • Monarchia • Res Publica • Imperium • Ruina et lapsus Imperii • Imperium Romanum Occidentale • Imperium Byzantinum

Constitutiones

Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum

Administratio

Senatus • Comitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia Hostilia • Forum • Cursus honorum • Legatus • Dux • Officium • Praefectus • Vigintisexviri • Lictor • Magister militum • Imperator • Princeps senatus • Pontifex • Augustus • Caesar • Tetrarchia • Provincia

Magistratus

Tribunus plebis • (Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum) • Quaestor • Aedilis • Praetor • Consul • Censor • Proconsul • Gubernator • Dictator • Magister equitum • Decemviri legibus scribundis • Tribuni militum consulari potestate • Triumvir • Rex • Interrex

Leges

Lex XII Tabularum • Civis Romanus sum • Auctoritas • Imperium • Status • Iudicia • Constitutio Antoniniana • Edictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

Patricii • Plebs • Secessio plebis • Ordo Equestris • Gens • Tribus • Praenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti

Exercitus

Legio • Limes

Cultura

Calendarium • Medicina • Theatrum • Ars coquinaria • Schola • Litterae • Ars • Musica • Architectura • Religio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius) • Mythologia • Christianismus in imperio romano • Thermae • Forum • SPQR • Vestimenta • Festa • (Carmentalia • Floralia • Lemuralia • Lupercalia • Parilia • Saturnalia) • Circus • Vinum • Meretrices • Linguae

Technologia

Numeri Romani • Arithmetica • Abacus • Viae Romanae • Pontes • Aquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura • Mercatura • Aerarium • Nummi

Lingua Latina

Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgaris • Mediaevalis • Humanistica • Lingua Neolatina • Lingua Latina scientifica • Lingua Latina Ecclesiastica • Linguae Romanicae

Scriptores praecipui

Apuleius • Catullus • Cicero • Quintus Curtius Rufus • Horatius • Iulius Caesar • Iuvenalis • Livius • Lucretius • Ovidius • Petronius • Plautus • Gaius Plinius Secundus • Gaius Plinius Caecilius Secundus • Propertius • Sallustius • Seneca • Suetonius • Tacitus • Vergilius • Vitruvius

Indices

Annales • Consules rei publicae • Consules sub principatu electorum • Dii Graeci cum paribus deis Romanis Etruscisque • Dioeceses • Gentes Romanae • Gubernatores provinciarum Romanarum • Imperatores • Oppida et urbes • Homines illustri • Provinciae • (Provinciae Rei Publicae • Provinciae Imperii • Provinciae Imperii Diocletiani • Tabula successionis provinciarum Romanarum) Reges • Regiones Italicae Augustae • Antiquae viae